No programa de hoje: a Audiência Geral de quarta-feira, 19 de novembro, o Papa em Assis para concluir a assembleia da CEI e o novo livro do Pontífice.
“HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die vicésimo secúndo mensis Novémbris Anno Sancto bismillésimo vicésimo quinto TÍTULI Oecológica conversióne opus est ad Creátum tuéndum, inihántibus lupis: quod apud Petriánam pláteam ex Generáli Audiéntia asséruit Leo quartus décimus. Itáliae epíscopos hortátur Póntifex ut, contentiónum tempóribus, pacis sint prophétae. Quod suásit Póntifex cum finis imponerétur Asísii generáli ipsórum congressióni, quosque ad íntegram humanitátem persequéndam idem cómpulit. Hac hebdómada Pontíficis liber éditur, qui est Evangélii vis. Christiána fides decem per verba. Ex corde salútat Latínum sermónem auscultántes Xavérius Sartre. NOTÍTIAE Audiéntiae Generális témpore, suam per catechésim, Leo quartus décimus planum facit christiánam spem “provocatiónibus occúrrere, quibus totum humánum genus affícitur, in viridário morans in quo Crucifíxus depónitur, sicut semen, resurrectúrus ac fructus latúrus”. Francíscum Papam mémorat ex Laudato sí, ad continuátam conversiónem dum cohortátur. Refert Alexánder De Carolis. “Provocatiónibus occúrrere soli non póssumus ac vitae lácrimae sunt donum, cum óculos nostros puríficant nostrúmque visum expédiunt”. Sic áutumat Leo quartus décimus de Ioánnis Evangélio dísserens. “Paradísus non amíttitur sed repéritur. Iesus mors ac resurréctio sic sunt oecológicae integrǽque spiritalitátis útique fundaméntum, extra quam fídei verba res omníno non attíngunt atque sciéntiae verba extra cor versántur”, éxplicat Summus Póntifex. Continuáta ígitur personális convérsio christiános impéllit ad “innúmeros iúvenes conveniéndos et álios viros feminásque bonae voluntátis qui páuperum ac terrae clamórem áudiunt, cum ipsórum cor affícitur”, adícit Leo Papa. Octogésimae primae Congressiónis generális Conferéntiae Episcopórum Itáliae Asísii opus ad finem addúxit Leo Papa, qui porro est hortátus ut magis ac magis “collegiális Ecclésia” fingerétur, íntegram humanitátem promovéndo. Refert Eugénius Murrali. Opórtet pastorália incépta suscípiant epíscopi “vere sinodáli compúlsi ánimo in Ecclésiis et nostrae Natiónis inter Ecclésias, recordátur Póntifex, cum plus plusque “Ecclésia collegiális” informátur, atque haudquáquam recedátur ac dioecésium coniúnctio deserátur, dum vires iungúntur atque “nostrae religiósae ecclesialésque identitátes apertióres reddúntur”. Epíscopis quoque Ítalis suádet Leo quartus décimus ut óperam dent paupéribus curándis atque párvulos ac debilióres subvéniant, quo magis magísque cautiónis cultus incréscat. In Itália Ecclésia – ásserit Summus Póntifex – íntegram humanitátes provéhere potest ac debet, públicam ágitans rem ad legalitátis solidarietatísque cultum diffundéndum. NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE Librária Editória Vaticána, die vicésimo mensis Novémbris, Pontíficis librum evulgávit, cuius títulus Evangélii vis. Christiána fides decem per verba, in quo actus ac sermónes Pontíficis continéntur una cum inédito textu. Elégit Leo quartus décimus theológum et canonístam Antónium Ekpo, Nigeriánum, hucúsque Dicastérii pro Íntegra Humána Progressióne fovénda subsecretárium, ut novus esset ipse Asséssor Sectiónis de Generálibus Negótiis Secretáriae Status. Cop trigínta: particuláres Ecclésias salutávit Póntifex Meridianórum Locórum Orbis, necessitátem extóllens calóris terrae cohibéndi infra unum et dimídium gradum. Haec dicénda putávimus, adveniénti sábbato vobis praestolábimur. Valéte!