As notícias do Vaticano em língua latina: na edição de hoje, em destaque: alguns momentos da viagem do Papa Leão XIV ao Uruguai, à Argentina e ao Peru. O programa semanal de notícias, realizado em colaboração com o Departamento de Cartas Latinas da Secretaria de Estado, também está disponível em formato de podcast no Vatican News.
HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die décimo quarto mensis Novémbris anno bismillésimo vicésimo sexto TÍTULI Póntifex ad Peruviános: “In pátriam rédii, meae históriae multum ad vos pértinet”.
Crebérrima multitúdo in Argentínae statióne.
Ad Uruguaiános iúvenes: “Nolíte timére in perpétuum aevum”.
Salútem plúrimam ómnibus vobis audiéntibus núntios Latínos dicit Márius Galgano. [ Audio Embed Clique para ouvir o boletim em latim!] NOTÍTIAE “In pátriam rédeo”.
Haec sunt prima Pontíficis verba in Perúvia, quae tértia est ac postréma státio apostólici itíneris in Américam Austrálem, quem trícies centéna mília hóminum recepérunt eundémque ab aeropórtu ad regíminis Aedes sunt comitáti, salúte ínibi accépta ac réddita.
Olga Sakun lóquitur. “Multum a vobis recépi”, asseverávit Leo quartus décimus primum per suum sermónem apud regiónem illam ubi plus vigínti annos vixit, primum ut missionárius post ut Chiclayénsis epíscopus: “Ibi sunt vultus, sermocinatiónes et afféctus testificatiónes, quae, multis transáctis annis, me comitári solent”. “Hic réditus mihi valet plúrimi”, autumávit Póntifex erga auctoritátes, civílem societátem et legatórum Coetum, apud Magnum Theátrum Nationále Limánum: “Sors Mea cum Perúvia multo ante commiscéri incépit quam dioecésim Chiclayénsem mihi commíserat Dóminus.
Per decénnia nempe eius gentis vitam participávi, eius aerúmnas auscultávi atque ex eius fide dídici.
Multi suárum dómuum iánuas aperuérunt suásque mensas mecum communicárunt – et ut patet Peruviánum piscem - atque me unum ex suis putárunt.
Anno bismillésimo quintodécimo in civitátem Peruviánam me ascripsérunt.
Quod vínculum osténdit, quo iam diu cum hoc pópulo devinciébar”.
Crebérrima multitúdo in Argentínae statióne, Francísci Papae ex sémitis, qui in ómnibus sermónibus est memorátus. “Argentína, surge et ámbula!”, quod tandem Natióni illi commíttitur, iánuis reserátis.
Refert Rosárius Tronnolone.
In Argentínae annáles est referéndus dies nonus mensis Novémbris anno bismillésimo vicésimo sexto.
Abhinc fere quadragínta annos post quam sanctus Ioánnes Páulus secúndus Bonaërópolim invísit, ubi Francíscus archiepíscopus fuit, at quo sicut Papa numquam remigrávit, Póntifex quidam illuc se confert.
Urbs hóminum multitúdine redundábat: plus vícies quinquiésque centéna mília hóminum – plus quam Polóni Pontíficis – Leónis quarti décimi Missam participárunt apud Hispanórum Monuméntum.
Éadem imágo, idem stúdium postrídie Vigíliae cum iuvénibus: revocántur “omnes quidem, omnes, omnes” Francísci Olisípone, quos hortátus est Póntifex ne se hodiérnis idólis tráderent, “quae sunt cuiúslibet prétii succéssus, pecúnia, assídua imáginis cura, populáris favor, effrenáta voluptátis inquisítio.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE “Forsan sunt qui Bíblia numquam sua sponte légere conáti sint, iam diu ecclésiam non ingrediúntur aut ne dícere quidem sciunt an in Deum credant.
Sed vos intuéntes, quidam inducúntur ad Deum perquiréndum, detégere possunt tanti esse vitam periclitári”.
Persuásum Pontífici est, qui in vigília apud stádium Centenárii Montisvidéi adstántium centum mília hóminum est plúries hortátus. “Contentiónes, violéntia, rerum natúrae calamitátes, aúctae sociáles oeconomicǽque inaequalitátes effíciunt ut innúmeri hómines suas domos nationésque déserant”.
Quod per ánglicum núntium televisíficum ásserit Póntifex, ad partícipes Commissiónis Cathólicae Internationális de Migratióne missum.
Satis est dictum, próxima hebdómada nova narrábimus.
Valéte!