O resumo das notícias do Vaticano em latim: a cirurgia bem-sucedida do Papa no Hospital Gemelli; a mensagem do Pontífice para o encontro sobre "Amoris laetitia"; e a audiência de 12 de outubro com o Círculo São Pedro.
HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die décimo séptimo mensis Octóbris anno bismillésimo vicésimo sexto TÍTULI Angélicae salutatiónis témpore Póntifex enuntiávit se sectum iri, quod felíciter évenit ipséque convaléscit.
Pontíficis núntius in Páuli sexti Áula est lectus ubi convéntus ad finem est addúctus “decem transáctis annis ab Amóris laetítia édita: Evangélium nuntiándum cum hodiérnis famíliis”.
Círculo Sancti Petri Leo Papa: ómnium vestrórum óperum sit cáritas cor.
Omnes Hebdómadam Papae audiéntes salútat Artúrus Lopez. [ Audio Embed Ouça e compartilhe] NOTÍTIAE Die undécimo mensis Octóbris Leo quartus décimus edíxit se médicis indigére, qui porro eius pulmónem secuérunt.
Posthac Póntifex convaléscere coepit apud valetudinárium Gemelli.
Alexánder De Carolis refert. “Me vestris precatiónibus commítto!”.
Haec novíssima fuérunt verba Pontíficis, cum finem impóneret Angélicae Precatióni, die undécimo mensis Octóbris, postquam nuntiáverat a se pulmónis nódulum amovéndum.
Chirúrgica séctio nonagínta momentórum apud valetudinárium Gemélli, nullo incómmodo interveniénte, felíci cum éxitu, acta est.
Vésperi ex medicórum verbis innótuit “histológicum exámen extemporále confirmásse adenocarcinóma pulmónis, quod ex anteáctis examínibus suspéctum habebátur”.
Sectióne effécta, valetúdinis cursus ad normam procédit.
Sedes diurnariórum Vaticána cotídie de procedénti Leónis quarti décimi valetúdine certióres nos facit.
Fine convéntus impósito de Amóris laetítia, Leónis quarti décimi núntius est lectus.
Refert Xavérius Sartre. Suam proximitátem osténdit plus centum octogínta particípibus Leo quartus décimus, scílicet conferentiárum episcopálium praesídibus, Ecclesiárum catholicárum orientálium moderatóribus ac famíliis: quod incéptum fructus eveniéntes ex Francísci Papae Adhortatióne apostolica recénsuit. “Ut novístis – sicut in núntio légitur – his diébus ego interésse non pótui. “Grátias ex ánimo vobis ago de vestris oratiónibus ac de ópere una simul perfécto.
Quod vestras experiéntias communicástis ac mútuo vos audivístis, id verum est donum, toti Ecclésiae tráditum. “Vestri óperis fructus legam vestrarúmque disceptatiónum atque – addit Póntifex – témperi meas cogitatiónes praebébo. “Domum redeúntes – íterum Leo quartus décimus – ómnibus vestrárum communitátum particípibus meam spiritálem proximitátem ostendátis velim animíque confirmatiónem”.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE Die duodécimo mensis Octóbris, ántequam valetudinárium adíret, Póntifex Círculi Sancti Petri partícipes in audiéntiam recépit.
Sóciis voluntariísque grátias egit Póntifex quod óperam dedérunt “ad venústum Ecclésiae vultum formándum”.
Cáritas est quae tres cárdines Círculi Sancti Petri donum vimque compónit: scílicet precatiónem, áctionem ac sacrifícium.
Quae sunt étiam sodalícii senténtia, anno millésimo octingentésimo sexagésimo nono cónditi, quod “Pontíficis nómine” subveníre solet “tot indigéntibus homínibus” Urbis, cotídie cibum minístrans, “noctúrnum praebens homínibus tecto caréntibus receptáculum, “famíliis difficultátibus laborántibus domicílium aliáque cómmoda”.
Vestra devótio semper mecum est, addit ex témpore Póntifex, argénteam péctoris crucem demónstrans, quam saepe gestat, eámque dono datam a Círculo Sancti Petri die ipsíus electiónis, in quam exínde relíquiae sunt immíssae ex óssibus sancti Leónis Magni, sancti Augustíni, sancti Thomae de Villanova necnon beati Ansélmi Polanco.
Finis tandem fit loquéndi.
Valéte omnes!